Charter Document - 00390028
Charter Number: | 00390028 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Little Dunmow Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum uisuris uel audituris Hugo de Chaure filius Roberti de Chaure de Poselingewrthe salutem in domino sempiternam Cupiens donationem et elemosinam antecessorum meorum factas uiris religiosis priori et conuentui de Dunmawe ratas et firmas in perpetuum permanere uolo et concedo pro salute anime mee et dictorum antecessorum meorum quod de terra quam habeo ex successione uel [uel] uenditione dicti Roberti patris mei nullam possim de cetero uenditionem facere uel alienationem nisi dictis religiosis dum tamen michi uelint dare sicut alij rationabiliter pro eisdem Et si qua alienatio uel uenditio facta fuerit ipsis irrequisitis ipsam penitus non ualere Et ad hoc fideliter obseruandum obligo omnia mobilia mea et immobilia ubicumque fuerint inuenta sub pena centum solidorum fabrice ecclesie de dunmawe si contra uenero soluendorum subiciens me cohertioni Ballaui eiusdem loci qui pro tempore fuerit uel loci ordinario ut possint me de die in diem distringere donec de dicta pena eisdem fuerit plenarie [fuerit] satisfactum Et ad maiorem securitatem corporale presto sacramentum Renuncians exceptionibus cauillationibus Regie prohibitioni et priuilegio cruce signatis indulto et indulgendo In cuius rei testimonium presenti sigillum meum apposui Datum apud dunmawe in crastinum circumcisionis Anno domini mcclx sexto
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum uisuris uel audituris Hugo de Chaure filius Roberti de Chaure de Poselingewrthename salutem in domino sempiternam Cupiens donationem et elemosinam antecessorum meorum factas uiris religiosis prioriname et conuentui de Dunmawename ratas et firmas in perpetuum permanere uolo et concedo pro salute anime mee et dictorum antecessorum meorum quod de terra quam habeo ex successione uel [uel] uenditione dicti Roberti patris meiname nullam possim de cetero uenditionem facere uel alienationem nisi dictis religiosis dum tamen michi uelint dare sicut alij rationabiliter pro eisdem Et si qua alienatio uel uenditio facta fuerit ipsis irrequisitis ipsam penitus non ualere Et ad hoc fideliter obseruandum obligo omnia mobilia mea et immobilia ubicumque fuerint inuenta sub pena centum solidorum fabrice ecclesie de dunmawename si contra uenero soluendorum subiciens me cohertioni Ballaui eiusdem loci qui pro tempore fuerit uel loci ordinario ut possint me de die in diem distringere donec de dicta pena eisdem fuerit plenarie [fuerit] satisfactum Et ad maiorem securitatem corporale presto sacramentum Renuncians exceptionibus cauillationibus Regie prohibitioni et priuilegio cruce signatis indulto et indulgendo In cuius rei testimonium presenti sigillum meum apposui Datum apud dunmawe in crastinum circumcisionis Anno domini mcclx sextodate