Charter Document - 00390009
Charter Number: | 00390009 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Little Dunmow Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement, Grant |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus hoc scriptum inspecturis uel audituris quod ita conuenit inter dominum Walterum filium Roberti ex una parte et priorem et conuentum sancte marie de dunmawe ex altera parte anno regni regis Henrici filii Regis Iohannis tricesimo uij ad Natiuitatem beati Iohannis Baptiste uidelicet quod predictus Walterus concessit et licenciam dedit dictis priori et conuentui ad leuandum j fossatum inter magnum campum iacentem uersus aulam et uiuaria dicti prioris et conuentus ad includendum dicta uiuaria et curiam illorum Dicti autem prior et conuentus facient unum posticum per dictum fossatum et sepem in perpetuo duraturo per quod dictus Walterus uxorque eius et eorum heredes uxoresque eorum possint transire quando ad eundum at redeundum ab ecclesia conuentuali quando uoluerint et eorum senescalli Dictus autem Walterus et heredes sui warantizabunt dictis priori et conuentui eorumque successoribus dictum fossatum eisdem concessum in perpetuum sicut predictum est Et ut hec omnia suprascripta perpetuam et firmam habeant stabilitatem altera pars alterius scripto sigillum suum apposuit Hiis testibus []
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus hoc scriptum inspecturis uel audituris quod ita conuenit inter dominum Walterum filium Robertiname ex una parte et prioremname et conuentum sancte marie de dunmawename ex altera parte anno regni regis Henrici filii Regis Iohannis tricesimo uij ad Natiuitatem beati Iohannis Baptistedate uidelicet quod predictus Walterusname concessit et licenciam dedit dictis prioriname et conuentuiname ad leuandum jnumeral fossatum inter magnum campum iacentem uersus aulam et uiuaria dicti priorisname et conuentusname ad includendum dicta uiuaria et curiam illorum Dicti autem priorname et conuentusname facient unum posticum per dictum fossatum et sepem in perpetuo duraturo per quod dictus Walterusname uxorque eius et eorum heredes uxoresque eorum possint transire quando ad eundum at redeundum ab ecclesia conuentuali quando uoluerint et eorum senescalli Dictus autem Walterusname et heredes sui warantizabunt dictis priori et conuentui eorumque successoribus dictum fossatum eisdem concessum in perpetuum sicut predictum est Et ut hec omnia suprascripta perpetuam et firmam habeant stabilitatem altera pars alterius scripto sigillum suum apposuit Hiis testibus []