Charter Document - 00380293
Charter Number: | 00380293 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1203 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gracia episcopus Linc[] dilectis in Christo filiis decano et capitulo Linc[] ecclesie salutem et benediccionem Licet ex officii nostri debito singulorum per dioecesim nostram constitutorum utilitatibus paterna sollicitudine prouidere teneamur vestris tamen comodis et profectibus et animarum vestrarum saluti qui deo et beate uirgini nostrum inpenditis obsequium uberiori prouidencia adesse uolumus sicut et debemus Hinc est quod habita deliberacione cum Rogero de Rolueston decano et capitulo Linc[] ecclesie de communi eorum consilio et uoluntate statuimus ut vnusquisque uestrum siue debitis sit oneratus siue non de fructibus et obuencionibus prebende sue a die obitus sui usque in annum conpletum liberam habeat pro uoluntate sua disponendi facultatem ita ut illi soli hoc gaudeant beneficio qui existentes canonici Linc[] ecclesie diem clauserint extremum Prouidimus eciam ut singuli vicarii prebendarum dimidiam marcam ultra consueta stipendia singulis annis percipiant Vt autem hec nostra ordinacio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboramus Testibus magistris W de Bramfeld subdecano G archidiacono Bedfordie Alexandro de Bedefordia Philippo de Malbertorp Gerardo de Rowell T de Fiskerton Lincolniensis ecclesie canonicis magistro W filio Fulconis Eudone preposito et aliis
Markups
Names Markup:
Willelmusname dei gracia episcopus Lincname[] dilectis in Christo filiis decanoname et capitulo Linc[] ecclesiename salutem et benediccionem Licet ex officii nostri debito singulorum per dioecesim nostram constitutorum utilitatibus paterna sollicitudine prouidere teneamur vestris tamen comodis et profectibus et animarum vestrarum saluti qui deo et beate uirgini nostrum inpenditis obsequium uberiori prouidencia adesse uolumus sicut et debemus Hinc est quod habita deliberacione cum Rogero de Rolueston decanoname et capitulo Linc[] ecclesiename de communi eorum consilio et uoluntate statuimus ut vnusquisque uestrum siue debitis sit oneratus siue non de fructibus et obuencionibus prebende sue a die obitus sui usque in annum conpletum liberam habeat pro uoluntate sua disponendi facultatem ita ut illi soli hoc gaudeant beneficio qui existentes canonici Linc[] ecclesiename diem clauserint extremum Prouidimus eciam ut singuli vicarii prebendarum dimidiam marcam ultra consueta stipendia singulis annis percipiant Vt autem hec nostra ordinacio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboramus Testibus magistris W de Bramfeld subdecanoname G archidiacono Bedfordiename Alexandro de Bedefordianame Philippo de Malbertorpname Gerardo de Rowellname T de Fiskerton Lincolniensis ecclesie canonicisname magistro W filio Fulconisname Eudone prepositoname et aliis