Charter Document - 00374018
Charter Number: | 00374018 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Certification |
Date: | 1310 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In dei nomine Amen Cum religiosus vir frater Iohannes prior de Snelleshale Lincolniensis dioecesis iudicem vnicum in causa seu negocio quod occasione ecclesie de Thorneberge predicte dioecese inter religiosos viros [] priorem et conuentum de Bradewelle actores ex parta vna et priorem et conuentum de Luffeld possessioni ecclesie predicte canonice incumbentes reos ex altera dudum vertebam seu verti spectabatur a sede apostolica delegatum se pretendens auctoritate predicta dictos religiosos de Luffeld modis et viis quibus possent sine decreto vocacionis personalis precedente ad certas diem et locum coram ipso in predicto negocio fore vocandos decreuerit processuros ac licet per certificatorum executoris in ea parte deputati manifeste constiterit dictos religiosos de Luffeld nullo modo fuisse citatos Idem tamen delegatus nimis voluntarie in predicto negocio procedens partem dictorum religiosorum de Luffeld reputans legitime citatam cum non esset quandam excepcionem subrepcionis contra rescriptum per partem dictorum religiosorum de Bradewelle contra positos religiosos de Luffeld in dicto negocio impetratum coram ipso delegato propositam et in forma iuris conceptam quamque prius dictis religiosis de Luffeld optulit se in forma iuris legitime probaturum admittere non curauit sed in dicto negocio procedere debitam iusticiam partibus predictis exibere absque causa male dicenter expresse recusans partibus predictis ad procedendum in predicta causa seu negocio iuxta formam retro actorum coram eo in ea parte habitorum certum diem in curia Romana contra tenorem et formam predicti rescripti extra omnem casum in qua predictum negocium posset ad curiam Romanam deuolui parte dictorum religiosorum de Luffeld expresse reclamante et contradicente prefixit et assignauit nimis iuste in ipsorum religiosorum de Luffeld graue preiudicium dampnum non modicum et grauamen Vnde ego frater Rogerus de Pateshulle con monachus et procurator dictorum religiosorum de Luffeld sentiens ex hiis et eorum quolibet dictos dominos meos me eorum nomine per dictum fratrem Iohannem priorem de Snelleshal delegatum sedis apostolice in dicto negocio se pretendentem indebite pregrauari ad sacrosanctam sedem apostolicam nomine dominorum meorum predictorum in hiis scriptis apello et apostolos cum effectu peto Acte sunt hec anno indiccione mense die pontificatu et loco prenominatis presentibus Willelmo de Luffeld Radulpho le Whrygte Willelmo de Fraccino de Thorneberge et aliis testibus ad premissa vocatis habitis et specialiter rogatis Et ego Iohannes Poncius Cantuariensis dyocesis publicus auctoritate apostolica notarius et in registro Felicis recordatoris domini Clementis pape quinti capitulo LXXXXVIIJ pontificatus eiusdem anno quinto registratus dicte appellacionis notificacioni lecture et ipsius appellacionis copie concessioni vna cum prenominatis testibus presens interfui et ita sic feri vidi audiui et propria manu fideliter scripto publicani et in hanc publicam formam redegi meique nomine et signo consueto consignaui ad hoc specialiter vocatus et rogatus