Charter Document - 00373163
Charter Number: | 00373163 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease, Agreement |
Date: | 1331 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Presentatum fuit in curia domini Ricardi Louel apud Sulueston die mercurij in crastino beati Gregorij pape anno regni regis Edwardi tercij a conquestu quinto coram Ricardo le Warde tunc temporis senescallo quod prior de Luffeld cepit et fossato inclusit quandam placeam terre que vocatur Woluisteyl continentem quatuor acras terre ad nocumentum domini et omnium tenencium suorum pro qua quidem inclusione predictus prior arenatus fuit coram senescallo predicto Qui quidem prior presens erat in curia dicebat quod in anno regni regis E filij regis Henrici xxxij predictam placeam terre vastatam cepit de domino Willelmo Trussel et sociis suis iusticiarijs domini regis ad vastas placeas terre in foresta de Wittilwode arentandas pro certo redditu inde annuatim domino regi ad scaccarium soluendum Et de hoc vocat warantiam et recordum rotulorum iusticiariorum predictorum Et pro predicta placea terre sic a domino rege arentata predictus prior dedit domino Ricardo Louel dimidiam marcam ita ut ipse et successores sui predictam placeam terre pacifice et sine impedimento in posterum tenebunt absque calumpnia domini predicti senescallorum uel balliuorum suorum Et sic predictus prior ab ista curia recessit