Charter Document - 00373091

Charter Document - 00373091


Charter Number: 00373091
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Appeal
Date: 1330 - 1331
Date type: Internal, Regnal, Lunar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Placita de Quo Waranto coram Galfrido le Scrop et sociis suis iusticiariis domini regis itinerantibus apud Norhamton die lune proxima post festum omnium sanctorum anno regni regis Edwardi tercij a conquestu tercio Prior de Luffeld summonitus fuit ad respondendum domini regi de placito quo waranto clamat habere quandam feriam apud Luffeld in vigilia exaltacionis sancte Crucis in die et in crastino et visum franci plegii assisam panis et ceruisie de tenentibus suis in villa de Sulueston Et prior per Iohannem de Apperton attornatum suum venit Et quoad predictam feriam dicit quod H quondam rex Anglie proauus domini regis nunc per cartam suam concessit cuidam priori de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus et successoribus suis et per cartam suam confirmauit imperpetuum predictam feriam tenendam apud Luffeld singulis annis per tres dies duraturam videlicet in vigilia in die et in crastino exaltacionis sancte Crucis nisi feria illa esset ad nocumentum vicinarum feriarum quam quidem cartam profert hic in curia que hoc idem testatur Et eo waranto clamat feriam predictam Et semper hucusque ipse et predecessores sui a tempore confeccionis carte predicte seisiti fuerunt de predicta feria absque interrupcione [] Et quoad predictum visum franciplegii assisam panis et ceruisie dicit quod ipse et omnes predecessores sui a tempore quo non extat memoria seisiti fuerunt de predictis visu et assisa panis et ceruisie de tenentibus suis in villa de Sulueston predicta tenendum predictum visum semel per annum ibidem Et idem prior quesitus si habeat pillorium et tumbrellum dicit quod non Immo dicit quod a tempore quo non extat memoria ipse et omnes predecessores sui vsi fuerunt transgressores per amerciamenta punire et non penam corporalem Et eo waranto clamat libertates predictas Et Ricardus de Aldeburgh qui sequitur pro domino rege dicit quod predictus prior cognoscit ipsum non habere pillorium et tumbrellum que proprie sunt iudicialia ad visum franciplegij spectancia per que transgressores contra assisam panis et ceruisie conuictos debite punire potest ac idem prior debitum modum puniendi non excercet nec excercere potest set per amerciamenta tantum quod est manifeste contra legem et consuetudinem regni et ad communem iacturam populi petit iudicium pro domino rege [] Et si premissa non sufficiant pro domino rege tunc petit quod inquiratur qualiter predictus prior et predecessores sui vsi sunt libertatibus predictis et a quo tempore [] Ideo venit inde iurata hic die veneris proxima post mensem Pasche [] ad quem diem venit predictus prior et similiter iurati qui dicunt super sacramentum suum quod idem prior et predecessores sui a tempore confeccionis carte predicte vsi sunt predicta feria sicut debuerunt et quod ipse et omnes predecessores sui a tempore quo non extat memoria seisiti et vsi fuerunt predicto visu franciplegio absque intrusione Quesiti ad quantam summam amerciamenta se extendunt que idem prior leuauit de transgressoribus contra assisam panis et ceruisie conuictis infra visum suum predictum quando per iudicialia puniri debuerant dicunt quod ad summam quadraginta denariorum Et quia predictus prior superius cognouit quod ipse non habet pillorium neque tumbrellum que sunt iudicialia et necessaria ad custodiam assise panis et ceruisie et similiter conuictus est per iuratam istam quod idem prior nunc puniuit transgressores huiusmodi omnibus vicibus per fines et amerciamenta consideratum est quod predictus visus capiatur in manum domini regis Et idem prior in misericordia Et super hoc idem prior petit rehabere visum illum per finem [] Et ei conceditur Et dat domino regi dimidiam marcam pro visu illo rehabendo Ideo predictus prior inde sine die Saluo domino regi iure suo cum alias inde loqui voluerit []

Source (click image below to view full size)