Charter Document - 00373066

Charter Document - 00373066


Charter Number: 00373066
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Receipt
Date: 1327
Date type: Internal, Calendar, Feast, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Pateat vniuersis per presentes quod ego Iohannes de Ditton capellanus recepi apud Luffeld die dominica proxima ante festum sancti Georgii martiris anno domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo et de religiosis viris priori et conuentu de Luffeld triginta solidos argenti in plenam solucionem sexaginta solidorum in quibus michi tenebantur per quoddam scriptam obligacionis de quibus sexaginta solidis fateor me plenarie esse pacatum et dictos religiosos per presentes omnino fore quietos In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Datum apud Luffeld die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)