Charter Document - 00372163

Charter Document - 00372163


Charter Number: 00372163
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1326
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Die martis in crastino sanctorum Fabiani et Sebastiani in curia tenta apud Sulueston anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi xix tempore Ricardi le Warde senescalli domini Ricardi Louel domini de Sulueston prior de Luffeld districtus fuit pro defalta secte curie de Sulueston que quidem secta predictus Ricardus le Warde exigebat de predicto priore facienda ad curiam domini Ricardi Louel domini de Sulueston de tribus septimanis in tres septimanas per quam quidem districcionem predictus prior videlicet dominus Iohannes de Westbury die et anno in curia predicta personaliter comparuit coram senescallo predicto et occasionatus fuit de defalta predicta vt [] defaltas suas quas fecisset in curia de Sulueston tempore Ricardi Louel domini manerii predicti Qui venit et dicit quod nullam debuit sectam de tribus septimanis in tres septimanas et de hoc petiit ut potuisset inquieri per totam curiam tunc ibidem presentem videlicet tam omnes liberi quam serui ad hoc assignati et onerati per Ricardum le Warde senescallum predictum qui dicebant et presentauerunt quod predictus prior nullam debuit sectam ad curiam de Sulueston Ideo consideratum fuit quod districciones predicti prioris que capta fuit occasione predicta eidem liberetur et quod predictus prior de secta predicta decetero sit quietus

Source (click image below to view full size)