Charter Document - 00372066

Charter Document - 00372066


Charter Number: 00372066
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Receipt
Date: 1318
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Pateat vniuersis per presentes quod ego Iohannes de Ditton clericus recepi apud Luffeld die sancti Luce euangeliste anno regni regis Edwardi filij regis Edwardi duodecimo de fratre Iohanne de Westbury priori de Luffeld et de eiusdem loci conuentu duas marcas argenti in quibus dicti prior et conuentus michi tenebantur nomine annue pensionis De quibus duabus marcis ac eciam de omnibus aliis arreragiis pensionem meam tangentibus de toto tempore preterito vsque diem confeccionis presencium fateor me plenarie esse pacatum et dictos priorem et conuentum omnino per presentes fore quietos In cuius rei testimonium huic aquietancie sigillum meum apposui Datum apud Luffeld die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)