Charter Document - 00371163
Charter Number: | 00371163 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1321 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Curia domini Roberti filii Pagani domini de Norton tenta apud Norton die Iouis proxima ante festum sancti Thome apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi quintodecimo per Petrum filium Warini dominum de Auestoch tunc senescallum predicti domini de Norton Ad quamquid curiam frater Iohannes de Westbiry prior de Luffeld attachiatus fuisset ad respondendum predicto domino de Norton pro seruicijs et consuetudinibus subtractis vnde pro xx solidis redditus et de vna pari calcarium deauratorum et secta curie de tribus septimanis in tres septimanas Et dictus prior per districcionem venit in eadem curia et dicit quod dominus ab eo aliqua seruicia nec redditum non potest exigere Dicit eciam quod ipse et successores sui quieti esse debent Et profert vnam partem cuiusdam finis tempore regis Henrici filij regis Iohannis leuati apud Norton coram iusticiarijs domini regis itinerantibus ibidem per quam finem ipse et successores sui quieti esse debentur ab omnibus secularibus seruicijs secta consuetudine et demande et protulit in plena curia partem dicti finis que bene testatur quod dictus prior tenet in Norton de domino de Norton in puram et perpetuam elemosinam secundum formam et tenorem dicti finis et petit iudicium si contra tenorem finis predicti dominus in hac parte aliquid ab eo exigere possit et quia videtur curie quod prior successores sui iuxta formam et tenorem finis predicti quieti esse debent ab omni exaccione et demanda ut predictum est Ideo consideratum est quod dictus prior eat inde quietus sine die Ne ea que gesta sunt possent per dominos aliquos uel senescallos futuros in irritum infuturum reuocari facta fuit ista inrotulacio apud Norton die et anno supradictis