Charter Document - 00371091

Charter Document - 00371091


Charter Number: 00371091
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1395
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Edwardus dei gracia rex Anglia dominus Hibernie et dux Aquitanie dilecto et fideli suo Elye de Hauuill constabulario castri sui de Rokyngham salutem Monstrauit nobis dilectus nobis in Christo prior de Luffeld quod cum Iohannes filius Ricardi de Sulueston nuper defunctus quasdem terras et quedam tenementa de nobis in socagium et quedam de prefato priore per seruicium militare tenuerit quorum tenementorum custodiam idem prior vsque ad legitimam etatem heredis predicti Iohannis de iure habere debet vos nihilominus asserentes predictas terras et tenementa que idem Iohannes de nobis tenuit non de nobis in socagium set vt de corona teneri ita quod ratione eiusdem tenure custodiam omnium terrarum et tenementorum de quibus idem Iohannes fuit seisitus in dominico suo vt de feodo die quo obiit vsque ad legitimam etatem predicti heredis habere debemus omnes terras et tenementa predicta cepistis in manum nostram in ipsius prioris dispendium non modicum et grauamen et quia nolumus quod eidem priori iniuriet in hac parte set super premissis plenius certiorari volentes vobis mandamus per sacramentum proborum et legalium hominum de ballia vestra per quos rei veritas melius sciri poterit diligenter inquiratis quantum terre idem Iohannes tenuit de nobis et quantum de aliis et per quod seruicium et quantum terre ille valeant per annum in omnibus exitibus et inquisicionem inde distincte et apte factam nobis sub sigillo vestro et sigillis eorum per quos facta fuit sine dilacione mittatis et hoc breue Teste me ipso apud Wappenbury xij die Marcij anno regni nostri decimo nono []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Edwardus dei gracia rex Anglia dominus Hibernie et dux Aquitanie dilecto et fideli suo Elye de Hauuill constabulario castri sui de Rokyngham salutem Monstrauit nobis dilectus nobis in Christo prior de Luffeld quod cum Iohannes filius Ricardi de Sulueston nuper defunctus quasdem terras et quedam tenementa de nobis in socagium et quedam de prefato priore per seruicium militare tenuerit quorum tenementorum custodiam idem prior vsque ad legitimam etatem heredis predicti Iohannis de iure habere debet vos nihilominus asserentes predictas terras et tenementa que idem Iohannes de nobis tenuit non de nobis in socagium set vt de corona teneri ita quod ratione eiusdem tenure custodiam omnium terrarum et tenementorum de quibus idem Iohannes fuit seisitus in dominico suo vt de feodo die quo obiit vsque ad legitimam etatem predicti heredis habere debemus omnes terras et tenementa predicta cepistis in manum nostram in ipsius prioris dispendium non modicum et grauamen et quia nolumus quod eidem priori iniuriet in hac parte set super premissis plenius certiorari volentes vobis mandamus per sacramentum proborum et legalium hominum de ballia vestra per quos rei veritas melius sciri poterit diligenter inquiratis quantum terre idem Iohannes tenuit de nobis et quantum de aliis et per quod seruicium et quantum terre ille valeant per annum in omnibus exitibus et inquisicionem inde distincte et apte factam nobis sub sigillo vestro et sigillis eorum per quos facta fuit sine dilacione mittatis et hoc breue Teste me ipso apud Wappenbury xij die Marcij anno regni nostri decimo nono []embed