Charter Document - 00371014
Charter Number: | 00371014 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f58v) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Iohannis baptiste anno regni regis Iohannis xvj coram P Wintoniensi episcopo Simone de Pat[eshull] Iacobo de Poterna Rogero Huscarl Ioscelino de Stiuecle iusticiariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus Inter Adam abbatem de Einesham et Rogerum priorem de Luffeld de subiectione domus de Luffeld quam idem abbas clamauit pertinere ad abbatiam de Einesham Et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis et conuentui de Luffeld inperpetuum totum ius et clamium quod habuit in omnimoda subiectione predicte domus de Luffeld tam in spiritualibus quam in temporalibus Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus prior concessit eidem abbati decem solidatas redditus in Westmolendino de Wulfrinton scilicet illas decem solidatas redditus quas Willelmus filius Hamonis dedit ecclesie de Luffeld percipiendas eidem abbati et successoribus suis per manum illius quicunque molendinum illud tenuerit ad duos terminos anni scilicet ad annunciacionem beate Marie quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Iohannis baptiste anno regni regis Iohannis xvjdate coram P Wintoniensi episcoponame Simone de Pat[eshull]name Iacobo de Poternaname Rogero Huscarlname Ioscelino de Stiuecle iusticiariisname et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus Inter Adam abbatem de Eineshamname et Rogerum priorem de Luffeldname de subiectione domus de Luffeld quam idem abbasname clamauit pertinere ad abbatiam de Einesham Et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus abbasname remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis et conuentui de Luffeldname inperpetuum totum ius et clamium quod habuit in omnimoda subiectione predicte domus de Luffeld tam in spiritualibus quam in temporalibus Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus priorname concessit eidem abbatiname decem solidatas redditus in Westmolendino de Wulfrinton scilicet illas decem solidatas redditus quas Willelmus filius Hamonisname dedit ecclesie de Luffeld percipiendas eidem abbatiname et successoribus suis per manum illius quicunque molendinum illud tenuerit ad duos terminos anni scilicet ad annunciacionem beate Marie quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos