Charter Document - 00370284

Charter Document - 00370284


Charter Number: 00370284
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1231 - 1256
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Willelmus prior de Luffelde et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Noueritis nos concessisse ac tradidisse Philippo filio domini Philippi capellani et Aline vxori eius unum mesuagium in villa de Witlebur cum curtilagio illud scilicet quod habuimus de dono antedicti domini Philippi capellani Tenendum et habendum dictum mesuagium cum curtilagio de nobis et successoribus nostris dictis Philippo et Aline vxori eius ad totam vitam illorum libere quiete bene et in pace Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris dictus Philippus et Alina vxor eius ad totam illorum vitam xij denarios per annum videlicet vj denarios ad festum sancti Michaelis et sex denarios ad festum annunciacionis beate Marie in Marcio pro omnibus seruicijs exaccionibus consuetudinibus curiarum sectis Nos vero dicti prior et conuentus dictum mesuagium cum curtilagio dictis Philippoet Aline uxori eius ad totam vitam illorum contra omnes gentes warantizabimus et imperpetuum defendemus per predictum seruicium Dumtaxat excedens scilicet herieta nobis et successoribus nostris post decessum utriusque Ut autem hec omnia que a nobis concessa sunt ad totam vitam antedictorum Philippi et Aline vxoris eius firma permaneant presenti scripto sigillum capituli nostri apposuimus in testimonium Hijs testibus Henrico Amyun Galfrido de Ypres et alijs

Source (click image below to view full size)