Charter Document - 00370283

Charter Document - 00370283


Charter Number: 00370283
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Iohannes clericus de Touec salutem Nouerit vniuersitas uestra me concessisse et presenti carta mea confirmasse donacionem quam fecit patruus meus Albricus deo et sancte Marie de Luffeld et fratribus ibidem deo seruientibus scilicet Philippum filium Leuerici et liberos ex ipso Philippo et Matilda cognata mea prouenientes liberos ab omni seruili condicione ita quod idem Philippus et Matilda et heredes sui teneant mesuagium suum et iij acras in una parte campi et iij in altera et dimidiam acram in Langebreche et unam rodam in Gadishil ita quod hec predicta tenementa teneat de prefata domo libere et quiete reddendo annuatim ij solidos predicta quoque tenementa concedo prefato monasterio in puram et perpetuam elemosinam et liberam ab omni seculari seruicio michi et heredibus meis pertinenti Testibus hiis magistro Willelmo de Estenist et Philippo fratre eius Rogero fratre eorum Iohanne portario Henrico clerico Willelmo filio Henrici Rogero Tremerel

Source (click image below to view full size)