Charter Document - 00370282

Charter Document - 00370282


Charter Number: 00370282
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1377
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Ponne de Doncote dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Willelmo Bygge capellano de Norton totum illud cotagium meum cum curtilagio adiacente cituato in Wyttulbury que quondam fuerunt Iohannis Nicoll de Norton Habendum et tenendum predictum cotagium cum curtilagio adiacente et cum omnibus suis pertinencijs predicto Willelmo heredibus et assignatis suis libere quiete bene et in pace de capitali domino feodi illius per seruicia inde ei debita et de iure consueta inperpetuum Et ego vero predictus Iohannis Ponne et heredes mei totum predictum cotagium cum curtilagio adiacente predicto Willelmo heredibus assignatis suis contra omnes gentes warrantizabimus inperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hijs testibus Thoma Maydefelde Thoma ate Welle Henrico Coffe Willelmo ate Halle Waltero Hoker et multis alijs Datum apud Wyttulbury die dominica proxima ante festum annunciacionis beate Marie virginis anno regni regis Edwardi tercij a conquestu quinquagesimo primo

Source (click image below to view full size)