Charter Document - 00370278
Charter Number: | 00370278 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1231 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ingreid filia Rogeri filij Walwani in libera potestate viduitatis mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo famulantibus pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum successorum illud mesuagium in Witlebir cum omnibus pertinencijs suis quod situm est inter domum Henrici Doket et domum Roberti filij Reginaldi sex seliones super Colewe et iiij seliones que iacent inter terram Alfredi et terram Rogeri filij Nicholai et forariam que iacet inter Wimargþort et Norwelle Tenendum et habendum de me et heredibus elemosinam Ego vero predicta Ingreid et heredes mei predictum mesuagium cum omnibus pertinencijs et cum tribus dimidijs acris terre prenominatis predictis monachis contra omnes gentes imperpetuum warantizabimus et acquietabimus ab omnibus seruicijs et demandis secularibus que eueniri vel exigi possint Vt autem hec donacio et concessio mea firma et stabilis et inconcussa preserueret sigilli mei apposicione dignum duxi confirmare Hijs testibus Willelmo capellano de Witlebir Philippo capellano de Ewersawe Willelmo capellano de capella de Sulueston presbiteris Henrico de Brandeston Willelmo filio suo Aluredro de Wittlebir Ricardo filio Arnaldi Henrico filij Henrici Ricardo Chardon Henrico Doket Ricardo de Karswelle Rogero Primo et alijs