Charter Document - 00370273

Charter Document - 00370273


Charter Number: 00370273
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ingreid filia Rogeri Walwani in libera potestate viduitatis mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo famulantibus pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et successorum illud mesuagium in Wittlebr cum pertinencijs quod Galfridus Cat tenuit in liberam et puram et perpetuam elemosinam Ego vero predicta Ingrid et heredes mei predictum mesuagium cum omnibus pertinencijs suis contra omnes gentes imperpetuum warantizabimus et ab omnibus seruicijs et demandis secularibus acquietablmus que eueniri uel exigi possint Et in testimonium huius concessionis et donacionis presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Willelmo filio Henrici Thoma de Walehale Arnaldo filio Henrici Henrico fratre eius Ricardo fratre eius Roberto de Billing Henrico Doket et alijs

Source (click image below to view full size)