Charter Document - 00370271

Charter Document - 00370271


Charter Number: 00370271
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Henricus Amiun dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus redditum duorum denariorum quos solebant michi reddere de medietate mesuagii quam Alicia de Mixebur tenuit de feodo meo in Witlebur Et insimul cum ditto redditu omne ius et clameum quod habui vel aliquo modo uel iure uel casu contingente de medietate predicti mesuagii michi uel heredibus meis accidere poterit Tenendum et habendum dictum redditum et mesuagium cum pertinenciis in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicuti aliqua elemosina melius uel liberius poterit dari uel teneri Ego uero dictus Henricus et heredes mei dictum redditum cum mesuagio et pertinenciis contra omnes gentes warantizabimus et ab omnibus que exigi poterint adquietabimus Vt autem ea que a me concessa sunt firma inperpetuum preseruerent presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Simone capellano de Thorentun Galfridi Dipres Galfrldo coco Henrico le Wlf Willelmo filio Ricardi carpentarii Waltero le cat et aliis

Source (click image below to view full size)