Charter Document - 00370268
| Charter Number: | 00370268 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1220 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus filius Widonis et Ingerid vxor mea dedimus et concessimus pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum et successorum deo et beate Marie de Luffeld et monachis eiusdem loci illud mesuagium in Wittleb cum pertinenciis quod Galfridus Kattesberd tenuit Tenendum et habendum in liberam et perpetuam elemosinam bene et in pace libere et quiete ab omnibus seruicijs ad nos uel ad heredes nostros pertinentibus Soluendo nobis et heredibus nostris per annum ij denarios ad festum exaltacionis sancte Crucis Predictum uero mesuagium cum pertinencijs nos et heredes nostri predictis monachis imperpetuum warantizabimus Vt autem ea que a nobis gesta sunt firma preseruerent sigillorum nostrorum testimonio confirmamus Hiis testibus Willelmo filio Henrici Thoma de Waleshale Arnaldo filio Henrici Henrico fratre eius Ricardo fratre eius Roberto de Billing Henrico Dokete et aliis
