Charter Document - 00370267
Charter Number: | 00370267 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1220 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerint vniuersi sancte matris ecclesie filij quod ego Rogerus filius Nicholai de Wittleb concessi donacionem et confirmacionem quam pater meus Nicholas et mater mea Ingerid fecerunt deo et sancte Marie de Luffeld et monachis eiusdem loci scilicet illud mesuagium in Wittleb cum omnibus pertinenciis suis quod Galfridus Kattesb tenuit Tenendum et habendum in perpetuam elemosinam bene et in pace libere et quiete ab omnibus seruiciis ad me uel ad heredes meos pertinentibus Soluendo michi et heredibus meis per annum ij denarios ad festum exaltacionls sancte Crucis Predictum vero mesuagium cum omnibus pertinenciis ego et heredes mei predictis monachis imperpetuum warantizabimus Vt autem hec concessio mea firma et stabilis preserueret sigillo meo dignum duxi confirmare Hiis testibus Willelmo filio Henrici Thoma de Waleshale Arnaldo filio Henrici Henrico fratre eius Ricardo fratre eius Roberto de Billing Henrico Dokete et aliis