Charter Document - 00370262
Charter Number: | 00370262 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1231 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Nicholai de Witlebir dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Philippo tunc capellano de Seluestun medietatem unius mesuagii in Witlebir scilicet inter domum Aubredi iuuenis et domum Hugonis berkarii Tenendum et habendum de me et heredibus meis sibi uel cuicumque assignare uoluerit libere et quiete ab omni exaccione et seruicio seculari Reddendo inde annuatirn michi et heredibus meis duos denarios ad duos terminos scilicet ad Natale unum denarium et ad Pascha unum denarium pro omnibus consuetudinibus ad me uel ad heredes meos pertinentibus Et ego Rogerus et heredes mei predicto Philippo capellano et eius assignatis predictum dimidium mesuagium contra omnes gentes warantizabimus Pro hac autem donacione et concessione dictus Philippus capellanus dedit michi premanibus decem solidos in gersumam Et ego Rogerus et heredes mei de omnibus forinsecis seruicijs dictum Philippum capellanum et eius assignatos adquietabimus In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus R prior de Luff Arnaldo clerico de Seluestun Henrico filio eius Henrico de Brantestun Willelmo filio eius Aubredo de Witlebir Ricardo Chardun Roberto de Billing Willelmo de Ypres et aliis