Charter Document - 00370259
Charter Number: | 00370259 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inquisition |
Date: | 1279 - 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus prior de Luffeld et eiusdem loci conuentus petunt vj acras terre et dimidiam in campis de Abthrop in quibus quidam Walterus Bakon eorum villanus nuper obijt seisitus quam quidem terram post eiusdem Walteri decessum balliui manerij de Towcestr virtute statutis religiosorum editis in manerio domini de Towcestr seisierunt Vndead peticionem dictorum prioris et conuentus et per preceptum dicti domini de T super hoc ibidem fuit inquisicio apud Towcestr si dicte terre perquisitis sint ante dictum statutum editum vel post per sacramentum Rogeri Wing Iohannis le Pogeys Iohanni le forest Willelmi de Lichebarewe Rogeri filij Iohannis Galfridi filij Stephani Iohannis le Hanle Thome fabri Iohannis le Wewedon Iohannis Culter Iohannis filij Hugonis Rogeri filij Nicholai Sams dicunt super sacramentum suum quod dictas sex acras et dimidiam terre ante predictis statutis editis fuerunt perquisite Ideo liberata fuit seisina dicte terre dictis priori et conuentui