Charter Document - 00370257

Charter Document - 00370257


Charter Number: 00370257
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease, Agreement
Date: 1347
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec indentura testatur quod nos Galfridus West de Abthorp et Agnes vxor mea concessimus et dimisimus priori de Luffeld et conuentui eiusdem vnam rodam terre nostre arabilis cum cheuiciis in campis de Abthorp iacentem inter terram prioris et terram Iohannis Hokere apud Brodebalk Habendum et tenendum eisdem priori et conuentui et eorum successoribus ad terminum quadraginta annorum a festo sancti Michaelis proximo futuro numerandoque de nobis et heredibus nostris Dicti autem prior et conuentus nobis pro dicta terra satisfecerunt premanibus et nos dicti Galfridus et Agnes et heredes nostri predictam terram cum pertinenciis suis dictis priori et conuentui et eorum successoribus usque ad finem quadraginta annorum predictum contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus In cuius rei testimonium huic scripto indentato sigilla nostra sunt appensa Hiis testibus Iohanne de Abthorp Willelmo de Brandeston Willelmo Hogekynes de Foxcote Thoma Hucessone de Abthorp Iohanne Hokere de Selueston et aliis Datum apud Luffeld in festo sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi tercii post conquestum vicesimo primo

Source (click image below to view full size)