Charter Document - 00370253

Charter Document - 00370253


Charter Number: 00370253
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1349
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Thommes de Suluestun dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate [Marie de Luffeld et monachis ibidem deo et beate Marie seruientibus vnam acram terre arabilis] in campis de Abethrop iacentem apud Bokenhullehach inter terram Rogeri Sprunton ex parte vna et terram Galfridi West ex parte altera Habendam et tenendam predictam acram terre cum pertinencijs deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo et beate Marie seruientibus ut predictum est ex dono meo in puram et perpetuam elemosinam pro diuinis celebrandis pro anima mea et pro anima vxoris mee et pro animabus antecessorum meorum [de capitalibus dominis feodi] illius per seruicium inde debitum et de iure consuetum Et ego vero predictus Robertus et heredes mei predictam acram terre [cum pertinencijs] iacentem ut predictum est deo beate Marie de Luffeld et monachis [ibidem deo et beate] Marie seruientibus forma [qua permittitur contra omnes gentes] warantizabimus [et inperpetuum] defendemus In cuius rei testimonium huic presenti [carte sigillum meum apposui Hijs testibus Willelmo de] Brandeston Petro de Sulueston Hugone Thommes Iohanne le Hoker Iohanne Abetrop et alijs [Datum apud Suluestun die veneris] proxima post festum sanctorum Nerei et Achillei martirum anno regni Edwardi tercij a conquestu [vicesimo tercio]

Source (click image below to view full size)