Charter Document - 00370242

Charter Document - 00370242


Charter Number: 00370242
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 - 1274
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Ricardi filii Petri de Abbetrop intuitu pietatis et caritatis et pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeud et monachis ibidem deo seruientibus redditum vnius oboli quem solebam recipere de Henrico de Stutevile de illa dimidia acra en Bereslade que iacet inter terram Ricardi rustici et Iohannis filii Iohannis in liberam puram et perpetuam elemosinam ad luminare beate Marie de Luffeud Preterea concessi et confirmaui dictis monachis pro me et heredibus meis illam dimidiam acram terre vnde redditus dicti oboli exiit Tenendam et habendam in liberam et puram et perpetuam elemosinam adeo libere pure sicut aliqua elemosina melius uel liberius siue vtilius poterit dari uel teneri Ego vero dictus Ricardus et heredes mei dictum redditum cum dicta terra et pertinenciis predictis monachis eorumque successoribus contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus defendemus imperpetuum Vt autem hec mea donacio concessio carte mee confirmacio rata et stabilis preserueret et huic presenti scripti sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Willelmo domino de Abbetrop Iohanne filio Rogeri Willelmo West Ricardo filio Galfridi Roberto clerico et multis aliis

Source (click image below to view full size)