Charter Document - 00370236

Charter Document - 00370236


Charter Number: 00370236
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Hamonis de Wappenham dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffelde et monachis ibidem deo famulantibus vnam dimidiam acram terre in campis de Wappenham scilicet vnam rodam in campo aquilonari super Luttlebaneland iuxta rodam Radulphi Godwyne Tenendarn et habendam de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius vel liberius poterit daft vel teneri Ego vero dictus Willelmus filius Hamonis et heredes mei predictas duas rodas cum pertinencijs predictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus et acquietabimus Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio firma et stabilis imperpetuum preserueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hijs testibus Willelmo de Brandeston Ricardo filio Ernaldi de Seluestun Ricardo Cardun Rogero lenginur Henrico filio Payne Laurencio lorimer Roberto le Neweman Reginaldo coco et multis alijs

Source (click image below to view full size)