Charter Document - 00370234

Charter Document - 00370234


Charter Number: 00370234
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Osebertus filius Martini clerici dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus redditum quinque denariorum de Cecilia sorore mea et vna cum redditu omne ius quod habui uel habere potui in duabus acris a quibus dictus redditus peruenit et insimul vnam rodam super Kinnoweshul proximiorem ville Tenendum et habendum dictum redditum cum roda prenominata et cum omnibus pertinenciis in liberam et puram et perpetuam elemosinam adeo libere et pure sicut aliqua elemosina melius uel liberius dari uel teneri possit Ego vero dictus Osebertus et heredes mei dictas duas acras terre vnde dictus redditus peruenit cum roda prenominata et pertinenciis contra omnes gentes warantizabimus et ab omnibus que exigi poterint tam sectis quam omnibus aliis adquietabimus et indempnes conseruabimus Vt autem hec mea donacio et carte mee confirmacio rata et stabilis inperpetuum preserueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Waltero de Gadesden Ricardo Gardun Willelmo filio suo Waltero Marescall Willelmo de Heses Hamundo coco et multis aliis

Source (click image below to view full size)