Charter Document - 00370221
| Charter Number: | 00370221 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1350 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Iohannes Grene de Towcestr capellanus et Simon Scot de eadem vnanimi assensu nostro dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus pro animabus Radulfi de Plomton Ricardi Blundel et Elizabeth vxoris eius Iohannis Blundel Matilde vxoris eius Ricardi Blundel militis et Alicie vxoris eius religiosis viris priori et conuentui de Luffelde eorum successoribus imperpetuum omnes terras et tenementa cum suis pertinencijs in Towcestre Burcot Caldecote Stoke Brewere Schutelang Esteneston et Hulcote sine ullo retenemento exceptis illis terris et tenementis que fuerunt Petri de Wallus cum suis pertinencijs in Towcestr simul cum reuercionibus et omnibus alijs pertinencijs que prius habuimus ex dono et feoffamento Matillis que fuit vxor Iohannis Blundel Habenda et tenenda omnia predicta terras et tenementa simul cum reuercionibus et omnibus alijs suis pertinencijs exceptis terris et tenementis predictis priori et conuentui et successoribus suis imperpetuum de capitalibus dominis feodi illius per seruicia inde debita et de iure consueta libere et quiete bene et in pace imperpetuum Et nos uero dicti Iohannes et Simon et heredes nostri et vnusquisque nostrum pro se et heredibus nostris omnia predicta terras et tenementa simul cum reuercionibus et omnibus alijs suis pertinencijs predictis priori et conuentui exceptis terris et tenementis predictis predictis priori et conuentui et successoribus suis warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigilla nostra alternatim apposuimus Hijs testibus domino Ricardo Blundel milite Roberti Seymor Ricardo Wodeuile Ricardo de Croulton Ricardo Ters Willelmo Mallore Iohanne le Warde et alijs Datum apud Towcestr die lune proxima post festum sancti Gregorij pape anno regni regis Edwardi tercij post conquestum vicesimo quarto
