Charter Document - 00370211
Charter Number: | 00370211 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo filius Edrich consensu et assensu Matilde vxoris mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui pro salute anime mee et vxoris mee Matilde et omnium antecessorum meorum et successorum deo et beate Marie de Luffeld et monachis eiusdem loci vnum mesuagium cum pertinenciis in Touecest de duobus que sunt inter domum que fuit Radulfi Botte et forum eiusdem uille illud scilicet quod vicinius est foro Tenendum et habendum bene et in pace inperpetuam elemosinam liberum et quietum de me et heredibus meis ab omnibus seruiciis que ad me vel ad heredes meos pertinent Ego autem et heredes mei predictum mesuagium cum pertinenciis predictis monachis warantizabimus Hiis testibus Simone capellano de sancto Sepulcro Roberto de Billing Henrico Bakun Hugone fratre eius Roberto de Norhant Henrico Dochte Willelmo Caritate et aliis