Charter Document - 00370204

Charter Document - 00370204


Charter Number: 00370204
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment, Receipt
Date: 1342
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Pateat vniuersis per presentes quod ego Walterus de Hoghton rector ecclesie de Touecestr recepi de priore et conuentu de Luffeld in domo mea apud Touecestr die dominica in festo sancti Michaelis anno domini MCCCXL secundo viginti marcas argenti in partem solucionis quaterviginti marcarum in quibus dicti religiosi michi tenebantur per scriptum suum de quibus quidem viginti marcis fateor me plenarie esse pacatum pro secunda solutione in dicto scripto contenta et dictos religiosos de dictis viginti marcis acquieto per presentes In cuius rei testimonium huic acquietancie sigillum meum apposui Datum apud Touecestr die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)