Charter Document - 00370200

Charter Document - 00370200


Charter Number: 00370200
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release, Grant
Date: 1316
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Pateat vniuersis per presentes quod nos Willelmus de Towec dictus cocus et Isabella vxor mea remittimus relaxauimus et omnino imperpetuum pro nobis quietum clamauimus priori de Luffelde et eiusdem loci conuentui omne ius nostrum et clameum quod habuimus vel habere potuimus aut debuemus in toto illo tenemento quod habuimus quondam ex dimissione eiusdem prioris et conuentus in villa de Towcestr ad terminum vite nostre Ita videlicet quod nec nos neque aliquis alius per nos aliquid iuris nec clamei in predicto tenemento cum omnibus suis pertinencijs decetero habere exigere vendicare nec optinere potuerimus quoquomodo sed inde ab omni accione et demanda cuiuscumque iuris et clamei penitus exclusi sumus imperpetuum Et quia sigilla nostra pluribus sunt incognita sigillum Iohannis le forester de Towcestr vna cum sigillo Iohannis le porter de Wodeburcot apponi procurauimus In cuius rei testimonium huic presenti scripto et quietum clamacioni sigilla predictorum fuerunt appensa Testibus Iohanne le porter de Borecot Iohanne le forester de Towcestr Roberto Rycheslandre Elya filio Thome fabro Iohanne Gyboun et multis alijs Datum apud Towcestr die dominica proxima post festum sancti Michaelis archangeli anno regni regis Edwardi filij regis Edwardi decimo

Source (click image below to view full size)