Charter Document - 00370196
Charter Number: | 00370196 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1220 - 1221 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod hec est conuencio facta inter Rogerum priorem de Luff petentem et Iohannem Botte et Ceciliam vxorem eius tenentes in comitatu de Norhamton coram Radulfo de Bray tunc vicecomite anno quinto regis Henrici filij regis Iohannis de uno mesuagio cum pertinencijs in Thouecestre unde placitum fuit inter eos in eodem comitatu per preceptum domini regis per breve recti scilicet quod predictus prior concessit predicte Cecilie et heredibus suis predictum mesuagium cum pertinenciis quod habuit ex dono Hugonis fratris predicte Cecilie tenend et habend bene et in pace libere et quiete ab omnibus seruicijs que ad predictum priorem uel ad successores suos pertinent soluendo inde per annum tres denarios scilicet ad festum beate Marie in Marcio iij obolos ad festum beati Michaelis sequens iij obolos Si autem forte contigerit quod predicta Cecilia et heredes sui prefatos tres denarios ad prefatos terminos non persoluerunt licebit predicto priori et successoribus suis predictum mesuagium distringere absque clamio alicuius donec predicta Cecilia et heredes sui inde predictis priori et successoribus suis satisfecerunt Hanc autem conuencionem firmiter tenend et inconcusse seruandam utraque parte tam prior de Luff quam Iohannes Botte et Cecilia uxor sua in pleno comitatu promiserunt et sigillis suis corroborauerunt Hijs testibus Iohanne de Hulecote Arnaldo de Selueston Galfrido de Burecote Galfrido de Hecham Henrico de Gayton Willelmo filio Willelmi de Weston Giliberto filio Giliberti de Norhamton Roberto Lesspecer Roberto de Billing Rogero filio Iohannis lenginnur Iohanne Crispo et aliis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod hec est conuencio facta inter Rogerum priorem de Luffname petentem et Iohannem Bottename et Ceciliam vxoremname eius tenentes in comitatu de Norhamton coram Radulfo de Bray tunc vicecomitename anno quinto regis Henrici filij regis Iohannisdate de uno mesuagio cum pertinencijs in Thouecestre unde placitum fuit inter eos in eodem comitatu per preceptum domini regis per breve recti scilicet quod predictus priorname concessit predicte Ceciliename et heredibus suis predictum mesuagium cum pertinenciis quod habuit ex dono Hugonis fratris predicte Ceciliename tenend et habend bene et in pace libere et quiete ab omnibus seruicijs que ad predictum prioremname uel ad successores suos pertinent soluendo inde per annum tres denarios scilicet ad festum beate Marie in Marcio iij obolosnumeral ad festum beati Michaelis sequens iij obolosnumeral Si autem forte contigerit quod predicta Cecilianame et heredes sui prefatos tres denarios ad prefatos terminos non persoluerunt licebit predicto prioriname et successoribus suis predictum mesuagium distringere absque clamio alicuius donec predicta Cecilianame et heredes sui inde predictis prioriname et successoribus suis satisfecerunt Hanc autem conuencionem firmiter tenend et inconcusse seruandam utraque parte tam prior de Luffname quam Iohannes Bottename et Cecilia uxorname sua in pleno comitatu promiserunt et sigillis suis corroborauerunt Hijs testibus Iohanne de Hulecotename Arnaldo de Seluestonname Galfrido de Burecotename Galfrido de Hechamname Henrico de Gaytonname Willelmo filio Willelmi de Westonname Giliberto filio Giliberti de Norhamtonname Roberto Lesspecername Roberto de Billingname Rogero filio Iohannis lenginnurname Iohanne Crisponame et aliis