Charter Document - 00370181

Charter Document - 00370181


Charter Number: 00370181
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Quitclaim
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod hec est conuencio facta inter priorem et conuentum de Luffelde et dominum Radulphum de Wedon scilicet quod predicti prior et conuentus concesserunt predicto Radulpho et heredibus suis vnum cheminum latitudinis vnius acre vnde pertica est xvj pedum et dimidie ab assarto quod predicti prior et conuentus concesserunt predicto Radulpho [que] habent de Willelmo de Clarisuallibus usque in forestam et proprij boues predicti Radulphi exeuntes de curia sua debent ire cum bobus predicti prioris et conuentus ubicunque eant et quod bladum predicti prioris et conuentus a campo deponetur predictus Radulphus et homines eius communionem habeant in stipla et warecte Pro hac autem conuencione et concessione predictus Radulphus quietum clamauit de se et de heredibus suis et de hominibus suis predictis priori et conuentui intuitu caritatis et pro salute anime sue et animarum omnium antecessorum suorum et successorum omne ius et omne clamium quod habuit vel habere potuit in assarto quod habuerunt in bosco qui fuit Iohannis Mareshall salua forma predicta et sciendum est quod predictus prior et conuentus leuabunt fossa inter predictum cheminum et bladum eorundem saluo libero introitu et exitu Vt autem ista concessio et quieta clamacio ex utraque parte stabilis permaneat predicti prior et conuentus et predictus Radulfus utrumque scriptum sigillis suis corroborauerunt Hijs testibus Radulpho del Estre Roberto Mantel Wiberto Portario Hugone de Burkot Willelmo de Brauntestun Ricardo de Seluestun Ricardo Chardun et alijs

Source (click image below to view full size)