Charter Document - 00370161
Charter Number: | 00370161 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1290 - 1450 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad curiam tentam die tali anno tali Thomas Maidford venit et cognouit tenere de priore de Luffelde de feodo de Maundeuyle in Suluestun et Witlebury duas partes vnius mesuagij cum ij partibus gardini et cum omnibus terris predictis ij partibus mesuagij adiacentibus quondam Iohannis Clerke que iure hereditario accidebant Margerie Clerke et Alicie sorori eius filiabus predicti Iohannis Clerke preter partem illam que predicta Alicia prius alienauit filijs suis videlicet Hugoni Thome et Willelmo pro seruicio ij solidorum x denariorum et secte curie de tribus in tres et fecit domino homagium et fidelitatem et quod eciam inquiratur per totam curiam si predictus Thomas bene et fideliter cognouit omnia que de eodem feodo tenet et si ista infrascripta videlicet cotagium quod Ricardus Rat tenet de eodem Thoma toftum cum crofto vocatum Pereyerde quod Galfridus Frayn quondam tenuit de eodem Thoma toftum cum crofto vocatum Magote croftum quod Hugo Frayn tenet de eodem Thoma duas partes j tofti Kattisyerde quas Iohannes Adam tenet de predicto Thoma toftum quondam Iohannis Masun quod Iohannes Adam de dicto Thoma tenet cotagium in Witlebury quod Iohannes Howlots quondam tenuit de predicto Thoma vnam peciam terre vocata Kingsherepece quam Thomas Grene nunc tenet vnam libram cumini annualis redditus de cotagio Willelmi Cony et Ricardi Masun duos solidos annualis redditus de j mesuagio et ij cotagijs et dimidio et dimidia virgata terre Iohannis Cony de quibus mesuagio et cotagijs Iohannes Heynis tenet inmediate vnum cotagium de predicto Iohanne vnum cotagium quod Iohannes Punne tenet de predicto Iohanne inmediate vnum cotagium quod Iohannes Suired tenet inmediate de predicto Iohanne vnum cotagium quod Henricus Schapman quondam tenuit inmediate de predicto Iohanne vnum cotagium diuisum inter Willelmum Garter Margeriam Sibe Simonem Hostane et Iohannem Briston et Agnetem Shepherde tenentur inmediate de predicto Iohanne pertinentes ad feodum de Maundeuile et debentur recognosci cum mesuagio Iohannis Clerke per dictum Thomam