Charter Document - 00370146
Charter Number: | 00370146 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease, Agreement |
Date: | 1391 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni regis Ricardi secundi post conquestum quartodecimo ad festum conuersionis sancti Pauli appostoli facta fuit hec convencio inter priorem de Luffeld et eiusdem loci conuentum ex parte vna et Willelmum Balle de Sulueston et Aliciam vxorem eius ex parte altera videlicet quod predicti prior et conuentus tradidere et ad firmam dimiserunt prefato Willelmo et Alicie vnum mesuagium cum paruo viridario inter mesuagium Thome Maydeford ex parte vna situatum et croftum Iohannis Mason ex altera et duas virgatas terre cum pratis pascuis et pasturis et omnibus alijs pertinencijs suis in villa et in campis de Sulueston que Willelmus Frankeleyn quondam tenuit et quandam peciam prati vocati Brodemede Heende quam Stephanus Bedul quondam tenuit et extendit se vnum capud ad superiorem finem Brodehegth et aliud capud vsque ad pratum vocatum Snaylismede in longitudine et in latitudine a superiore fine Brodehegth vsque ad extremam partem terre arabilis ex aduerso et sic vsque ortum Hegthullemull salua semita ad molendinum Habendum et tenendum prefato Willelmo et Alicie et exitui inter ipsos legitime procreato ad terminum centum annorum proxime sequencium post datum presentis plenarie completorum Reddendo inde annuatim priori et conuentui et eorum successoribus x solidos viii denarios ad festa sancti Michaelis archangeli et annunciacionis beate Marie per equales porciones et faciendo sectam ad curiam predictorum prioris et conuentus de Sulueston de tribus septimanis in tres septimanas Et si contingat redditum predictum aretro fore pro xv dies post aliquid festum supradictum in parte vel in toto quod tunc bene liceat prefato priori et conuentui in tenemento predicto distringere et districciones retinere quousque de arreragijs simul cum dampno eisdem priori et conuentui seu eorum successoribus plenarie fuerit satisfactum Et si racionabilis districcio in tenemento predicto per vnum dimidium annum inueniri non poterit seu deficiente legitimo exitu predictorum Willelmi et Alicie tunc liceat prefato priori et conuentui et eorum successoribus in tenementum predictum reintrare et in pristino gradu suo retinere absque contradictione aliquali Et quilibet qui in tenemento predicto vel eiusdem tenementi tenens in forma predicta decesserit post eius mortem vnum dabit heriettum Et predicti Willelmus et Alicia et eorum exitus tenementum predictum reparabunt sustentabunt et manutenebunt in adeo bono statu sicut illud receperunt durante termino predicto Et predicti Willelmus et Alicia et eorum exitus tenementum predictum non dimittent alicui hijs indenturis extraneo absque assensu dictorum prioris et conuentus seu eorum successorum Et predicti Willelmus et Alicia et eorum exitus exonerabunt prefatum priorem et conuentum et eorum successores de omnimodis oneribus dicto tenemento qualibuscunque incumbentibus durante termino predicto Et dicti prior et conuentus predictum mesuagium cum viridario predicto duabus virgatis terre pecia prati antedicta pascuis et pasturis pronominatis prefato Willelmo et Alicie et eorum exitui warantizabunt contra omnes gentes In cuius rei testimonium predicti prior et conuentus Willelmus et Alicia huic scripto in modum cyrrographi confecto sigilla sua alternatim apposuerunt Hijs testibus domino Ricardo Boldesor rectore de Norton Ricardo Ters Thoma Maydeford Thoma Lambard Iohanne Hoker et multis alijs Datum apud Luffeld die et anno supradicto