Charter Document - 00370141

Charter Document - 00370141


Charter Number: 00370141
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Surrender, Quitclaim
Date: 1347
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Willelmus Frankeleyn de Selueston concessi dimisi et sursum reddidi priori de Luffeld et eiusdem loci conuentui vnum messuagium apud Touebruyg in Selueston cum crofto adiacente et duas acras terre et vnam rodam cum pertinenciis suis que de predicto priore et conuentu tenui per certum seruicium annuale ex dimissione eorundem vnde vna acra iacet super Wodefurlong iuxta terram domini regis et vna acra iacet ad fraxinum iuxta terram domini regis ex utraque parte et vna roda iacet super Ryecroft iuxta terram que fuit Ricardi Cardon totumque ius et clameum quod habui uel habere potui in dicto messuagio et crofto et in terra predicta cum pertinenciis suis eisdem priori et conuentui remisi relaxavi et quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum ira quod nec ego nec heredes mei aliquid ius uel clameum in dicto messuagio cum crofto seu in terra predicta uel aliqua parte eorum habere poterimus in futurum In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus apposui Hiis testibus Willelmo de Brandeston Ricardo Maydeford Hugone Rykelot Iohanne Webbe Petro de Brandeston Iohanne atye Halle de Wyttelbury Thoma Walter de eadem et aliis Datum apud Luffeld die dominica proxima post festum natiuitatis sancti Iohannis baptiste anno regni regis Edwardi tercii post conquestum vicesimo primo et regni sui Francie anno septimo

Source (click image below to view full size)