Charter Document - 00370139

Charter Document - 00370139


Charter Number: 00370139
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Letters Patent
Date: 1349
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Pateat vniuersis per presentes nos Iohannem Mariot de Silueston et Christianam vxorem meam assignasse et in loco nostro constituisse dilectum nobis in Christo Iohannem Ferar de Silueston attornatum nostrum ad deliberandum priori de Luffeld et conuentui plenam et pacificam seisinam in duobus mesuagijs cum pertinencijs et vno crofto et vna assarta de quibus in quadam carta inde eis per nos confecta plena et specialis fuit mensio ratum habiturum et gratum quicquid predictus Iohannes nomine nostro fecerit in premissis In cuius rei testimonium presente littere sigilla nostra alternatim apposuimus Hijs testibus Willelmo de Brandeston Petro de Brandeston Iohanne le Hoker et alijs Datum apud Sulueston die martis proxima post festum sancti Iohannis ante portam latinam anno regni regis Edwardi tercij a conquestu vicesimo tercio

Source (click image below to view full size)