Charter Document - 00370135
Charter Number: | 00370135 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1250 - 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris uel audituris Willelmus texthor de Selueston salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me remisisse et quietum clamasse priori et monachis de Luffeld et eorum successoribus totum ius et clamium quod habui uel habere potui in vna roda terre super Ledinhul que fuit de terra Bengil et iacet inter terram Willelmi Cardon ex vna parte et terram Ade Nalepart ex altera Tenendam et habendam dictam rodam terre dictis priori et monachis et eorum successoribus sine impedimento mei seu heredum meorum libere quiete bene et in pace inperpetuum Vt autem hec mea relaxacio et quieta clamancia perpetuum robur optineant huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Ricardo clerico de Selueston Willelmo Cardoun de eadem Henrico Luppo de Wytlibur Galfrido Trigil de eadem et multis aliis