Charter Document - 00370130
Charter Number: | 00370130 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1273 - 1274 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Iohannes de Brandeston frater et heres Willelmi filii Henrici de Brandeston salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra me concessisse et presenti scripto meo confirmasse donationem concessionem et quietam clamationem quam Willelmus de Brandeton frater meus fecit deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus de toto tenemento cum omnibus pertinentiis suis quod de dictis monachis aliquando tenuit in uilla et campis de Silueston uel in mesuagiis terris redditibus escetis et natiuis cum eorum catallis atque sequelis prout in carta que Willelmus de Brandeston frater meus dictis monachis fecit testatur tenend et habend dictum tenementum cum omnibus pertinentiis dictis monachis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete ac pure sicut aliqua elemosina melius uel liberius siue purius poterit concedi uel teneri inperpetuum Et ego dictus Iohannes et heredes mei uel mei assignati dictum tenementum cum omnibus pertinentiis dictis monachis et eorum successoribus sicut prenotatum est contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Ut autem hec mea concessio et presentis scripti confirmatio rata et stabilis preserueret huic presenti scripto sigillum apposui in testimonium Et quia sigillum meum proprium promtum non habui sigillum Willelmi de Cotis apponi procuraui Hiis testibus domino Roberto de Paueli domino Iohanne de Wedon militibus Elya de Tingewik Ricardo Grusset Ricardo clerico de Sulueston Ricardo de la Wodehall et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Iohannes de Brandeston frater et heres Willelmi filii Henrici de Brandestonname salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra me concessisse et presenti scripto meo confirmasse donationem concessionem et quietam clamationem quam Willelmus de Brandeton fratername meus fecit deo et beate Marie de Luffeldname et monachisname ibidem deo seruientibus de toto tenemento cum omnibus pertinentiis suis quod de dictis monachisname aliquando tenuit in uilla et campis de Silueston uel in mesuagiis terris redditibus escetis et natiuis cum eorum catallis atque sequelis prout in carta que Willelmus de Brandeston fratername meus dictis monachisname fecit testatur tenend et habend dictum tenementum cum omnibus pertinentiis dictis monachisname et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete ac pure sicut aliqua elemosina melius uel liberius siue purius poterit concedi uel teneri inperpetuum Et ego dictus Iohannesname et heredes mei uel mei assignati dictum tenementum cum omnibus pertinentiis dictis monachisname et eorum successoribus sicut prenotatum est contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Ut autem hec mea concessio et presentis scripti confirmatio rata et stabilis preserueret huic presenti scripto sigillum apposui in testimonium Et quia sigillum meum proprium promtum non habui sigillum Willelmi de Cotisname apponi procuraui Hiis testibus domino Roberto de Paueliname domino Iohanne de Wedon militibusname Elya de Tingewikname Ricardo Grussetname Ricardo clerico de Suluestonname Ricardo de la Wodehallname et aliis