Charter Document - 00370129

Charter Document - 00370129


Charter Number: 00370129
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1240 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iuliana de Seluestun filia Roberti de Billing in libera potestate viduitatis mee concessi et quietum clamaui priori et monachis de Luffeld totam terram quam habui uel habere potui cum pertinenciis de terra que fuit Roberti patris mei excepto mesuagio proximo mesuagii Ricardi de Seluestun Et insimul omne ius et clamium quod habui uel habere potui de vna virgata terre in Saldestun cum pertinenciis quam Willelmus caretarius tenuit Tenendam et habendam sibi et successoribus suis inperpetuum absque vlla reclamatione mei vel heredum meorum Pro hac autem concessione et relaxacione dederunt michi prior et conuentus de Luffeld sexdecim solidos argenti et vnam quarterum frumenti Et vt ista mea concessio et relaxacio firma et stabilis inperpetuum permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Willelmo de Brandestun Ricardo de Seluestun clerico Ricardo Ardun Roberto de Ectestun Rogero lenginur Ada Bacun Willelmo Frankelano et multis aliis

Source (click image below to view full size)