Charter Document - 00370127

Charter Document - 00370127


Charter Number: 00370127
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197 - 1198
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia Willelmi de Muntchanesi apud Touec inter priorem de Luffeld et monachos et Iohannem filium Rogeri le enginnur et preterea recordata in comitatu Norhant coram Simone de Patesh qui tunc erat uicecomes et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus anno regni regis Ricardi ix quod ipse Iohannes recognouit ac quietam clamauit deo et sancte Marie de Luffeld et monachis eiusdem loci totam terram de Seluest cum pertinentiis de feudo Touec quam ipse I tenuit de Ricardo de Hint illam scilicet quam predicti prior et monachi disracionauerunt in curia predicti Ricardi de Hint per preceptum domini regis sicut ius suum Pro hac autem recognicione ac quieta clamacione predicti prior et monachi concesserunt predicto I et heredibus suis medietatem predicte terre excepto tenemento Hawis liberam et quietam saluis forinsecis seruiciis et saluis releuiis tenend de predictis priore et monachis soluendo per annum iiij solidos et vi denarios ad duos terminos scilicet ad festum beati Petri aduincula iij solidos et vj denarios ad festum Sancti Michaelis xii denarios Preterea predicti prior et monachi concesserunt predicto I mesagium in quo pater eius Rogerus manset et medietatem prati quod Osbertus prepositus tenuit Predictam uero terram et mesagium et pratum prefatus I neque dabit neque uendet neque inuadiabit sine consensu et assensu predictorum prioris et monachorum Hoc autem firmiter tenend et inconcusse seruandum affidauit predictus I et iure iurando firmauit et sigilli sui munimine corroborauit Illud idem predicti prior et monachi uerbo fideli suo firmauerunt ac sigillo suo corroborauerunt His testibus Simone de Patesh vicecomite Roberto de Preston Roberto de Culewthe Radulfo de Tenerchebrai Ricardo de Hint Galfrido de Ludla Willelmo de Caldecote Iohanne de Touec Henrico de Seluest Willelmo de Seluest Iohanne de Vinesham Thoma de Abetrop Henrico filio eius et alijs

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia Willelmi de Muntchanesiname apud Touec inter priorem de Luffeldname et monachosname et Iohannem filium Rogeri le enginnurname et preterea recordata in comitatu Norhant coram Simone de Patesh qui tunc erat uicecomesname et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus anno regni regis Ricardi ixdate quod ipse Iohannesname recognouit ac quietam clamauit deo et sancte Marie de Luffeldname et monachisname eiusdem loci totam terram de Seluest cum pertinentiis de feudo Touec quam ipse Iname tenuit de Ricardo de Hintname illam scilicet quam predicti priorname et monachiname disracionauerunt in curia predicti Ricardi de Hintname per preceptum domini regis sicut ius suum Pro hac autem recognicione ac quieta clamacione predicti priorname et monachiname concesserunt predicto Iname et heredibus suis medietatem predicte terre excepto tenemento Hawisname liberam et quietam saluis forinsecis seruiciis et saluis releuiis tenend de predictis priorename et monachisname soluendo per annum iiij solidosnumeral et vi denariosnumeral ad duos terminos scilicet ad festum beati Petri aduincula iij solidosnumeral et vj denariosnumeral ad festum Sancti Michaelis xii denariosnumeral Preterea predicti priorname et monachiname concesserunt predicto Iname mesagium in quo pater eius Rogerusname manset et medietatem prati quod Osbertus prepositusname tenuit Predictam uero terram et mesagium et pratum prefatus Iname neque dabit neque uendet neque inuadiabit sine consensu et assensu predictorum priorisname et monachorumname Hoc autem firmiter tenend et inconcusse seruandum affidauit predictus Iname et iure iurando firmauit et sigilli sui munimine corroborauit Illud idem predicti priorname et monachiname uerbo fideli suo firmauerunt ac sigillo suo corroborauerunt His testibus Simone de Patesh vicecomitename Roberto de Prestonname Roberto de Culewthename Radulfo de Tenerchebrainame Ricardo de Hintname Galfrido de Ludlaname Willelmo de Caldecotename Iohanne de Touecname Henrico de Seluestname Willelmo de Seluestname Iohanne de Vineshamname Thoma de Abetropname Henrico filioname eius et alijs