Charter Document - 00370119
Charter Number: | 00370119 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1167 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus de Mandeuilla comes Essex omnibus hominibus et amicis suis clericis et laicis salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse donacionem quam Emma de Sellega et Willelmus filius eius fecerunt priori et monacis de Luffeld de terra de Seluestuna que est de feodo meo Tenendam de eis heritarie in perpetuam elemosinam in bene et in pace et honorifice in omnibus libertatibus per tale seruicium sicut carte eorum testantur quas prenominati monaci habent quare uolo et precipio quod illam terram habeant et teneant in omnibus liberis consuetudinibus ne aliquis eis iniuriam uel contumeliam faciat saluo seruicio meo T fratre meo Simone de Belloc Wiscardo Laidet Radulfo de Chenei Sawalo de Oseuill magistro Rogero medico Waltero camerario meo Willelmo clerico meo qui hanc cartam fecit Iohanne Britone