Charter Document - 00370115
Charter Number: | 00370115 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1215 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Michael filius Michaelis filii Ogeri concessi et hac presenti carta mea confirmaui donacionem et confirmacionem quam Sarra mater mea fecit deo et beate Marie de Luffelde et monachis eiusdem loci scilicet decem solidos redditus de hereditate sua in Selueston quos idem monachi de antecessoribus meis tenuerunt in eadem villa quando Thomas frater meus habitum religionis sumpsit in eadem domo Tenendos et habendos in liberam et puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omni clamio de me et heredibus meis inperpetuum Predictos autem decem solidos redditus ego vero et heredes mei sicut liberam elemosinam contra omnes homines predictis monachis warantizabimus Hijs testibus Roberto de Bainuill Simone de Cranfelde persona Rolando Albino Roberto de Billing Waltero de Selu Arnaldo filio Henrici Radulfo Wither Willelmo filio archediaconi Radulfo filio Roberti et alijs