Charter Document - 00370110

Charter Document - 00370110


Charter Number: 00370110
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1152 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus de Clara comes Hertford omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciant presentes et posteri quod concedo et presentis carte testimonio confirmo Rogero artifici vi uirgatas terre apud Uoxecote scilicet terram quam Radulfus camerarius tenuit in pratis [et] aquis et uijs et ceteris libertatibus que pertinent ad vi uirgatas prenominatas Tenendas de me et heredibus meis quiete et libere in feodo et hereditate pro humagio et artificio quod rebus meis exhibebit et ubicunque in seruicio meo fuerit ipse et minister eius et equus ad sumptum meum erunt et si predictus Rogerus obierit heres eiusdem nisi seruicium quale pater suus fecit facere sciat pro omni seruitio xii solidos per annum michi uel heredibus meis reddat Huius concessionis confirmationis testes sunt Robertus filius Hunfridi Seierus de Quinci Reinaldus dapifer Iohannes clericus Cunanus nepos comitis Alanus camerarius Iuo dispensator Ricardus de Beseuill pincerna Godefridus pincerna Willelmus cocus Nicolaus cocus Radulfus Canutus

Source (click image below to view full size)