Charter Document - 00370109
Charter Number: | 00370109 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1215 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerint uniuersi sancte matris ecclesie filij quod ego Michael filius Michaelis dedi et concessi et hac presenti carta confirmaui pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et successorum deo et beate Marie de Luff et monachis ibidem deo seruientibus totam terram in Selueston de feodo de Mandeuil cum omnibus pertinentijs quam Willelmus de Selueleia auus meus et Emma mater sua dederunt et concesserunt eisdem monachis in feodo Tenendam et habendam de me et heredibus meis in liberam et puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omnibus seruicijs et consuetudinibus et exaccionibus secularibus Ego autem et heredes mei predictam terram cum omnibus pertinentijs predictis monachis contra omnes gentes sicut puram liberam elemosinam warantizabimus imperpetuum Hijs testibus Symone de Cranfeldia Oliuero Leone auunculis meis Ogero Andrea Dinges Iohanne Willelmo fratribus meis Ernaldo clerico de Selueston Henrico de Brantheston Roberto de Billing Kadulfo filio eius Iordano Iohanne Crispo et alijs