Charter Document - 00370106

Charter Document - 00370106


Charter Number: 00370106
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170 - 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Simon filius Willelmi et uxor mea Emma de Selueleia reddidimus deo et sancte Marie de Luffelde et fratribus ibidem deo seruientibus totam terram nostram de Seluestona unde eos desaisauimus quia propter paupertatem suam seruicium regis facere non potuerunt Quiaque paupertatem illorum considerantes unde eos spoliauimus dignum iudicamus inuestire voluimus ut bene et in pace et honorifice predicti monachi eandem terram teneant et libere et quiete imperpetuum possideant xij nobis tamen solidis annuatim soluendo et propter seruicium regis quod retro fuit dederunt nobis xxx solidos Testibus Henrico clerico de Seluestun et Henrico filio Liuese et Roberto pistore et Aluredo mercer et Willelmo Turpil et Willelmo filio Gode

Source (click image below to view full size)