Charter Document - 00370099
Charter Number: | 00370099 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1231 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Iohannis le enginnor intuitu pietatis et caritatis dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo famulantibus pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum duas partes duarum acrarum terre super Stonforlong proximiores Hanele et totam terram cum pertinenciis iuxta Hanele de qua Iohannes Tremenel michi per annum solebat tres obolos soluere Tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam Ego uero Rogerus et heredes mei totam terram prenominatam cum pertinenciis prenominatis monachis contra omnes gentes warantizabimus inperpetuum et ab omnibus secularibus seruiciis et demandis que euenire uel exigi possint adquietabimus Vt autem ea que a me acta sunt firma preseruerent presenti scripto sigillum meum apposui His testibus Roberto de Towcester Iohanne Tremenel de Foxcote Ricardo filio Ernaldi de Selueston Willelmo de Branteston Iohanne fratre eius G coco Willelmo de Saldeston qui hanc cartam scripsit et aliis