Charter Document - 00370092

Charter Document - 00370092


Charter Number: 00370092
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ, Release
Date: 1403
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gracia rex Anglie et Francie et dominus Hibernie omnibus balliuis et fidelibus suis ad quos presentes littere peruenerint salutem Sciatis quod de gracia speciali de assensu dominorum spiritualium et temporalium ac ad requisicionem communitatum regni nostri Anglie in parliamento nostro apud Westmonasterium anno regni nostri secundo tento existentis perdonauimus priori de Luffelde et eiusdem loci conuentui omnimodos transgressiones offensas mesprisiones contemptus et impeticiones per ipsos ante octauum diem Decembris predicto anno secundo contra formam statutorum de libertate pannorum et capiciorum factos siue perpetratos vnde punicio caderet in finem et redempcionem aut in alias penas pecunarias seu imprisonamenta statutis predictis non obstantibus Ita tamen quod presentes perdonacio et relaxacio non cedant in dampnum preiudicium vel derogacionem alicuius alterius persone quam nostre dumtaxat Et insuper mero motu nostro ob reuerenciam dei et caritatis intuitu perdonauimus eidem priori et conuentui sectam pacis nostre que ad nos versus ipsos pertinet pro omnimodis prodicionibus murdris raptibus mulierum rebellionibus insurreccionibus felonijs conspiracionibus ac alijs transgressionibus offensis negligencijs extorcionibus mesprisionibus ignorancijs contempnibus concelamentis et decepcionibus per ipsos ante dictum octauum diem Decembris qualitercumque factos siue perpetratis murdris per ipsos post decimum nonum diem Nouembris eodem anno secundo perpetratis sique fuerint exceptis vnde iudicati rettati vel appellati existunt ac eciam vtlagarunt sique in ipsos hijs occasionibus fuerint promulgate et firmam pacem nostram eis inde concedimus dumtamen Idem prior et conuentus controfactores mistere monete et cunagij multiplicatores seu lotores auri et argenti cum cuino nostro cunatores et tonsores monete nostre probatores communes et notorij latrones seu felones qui abiuracionem fecerant non existant Ita tamen quod stent recto in curia nostra siquis versus eos loqui uoluerit de premissis vel aliquo premissorum Et vlterius de vberiori gracia nostra perdonamus et relaxamus eisdem priori et conuentui omnimoda escapia felonum catalla felonum et fugitiuorum catalla vtlagatorum et felonum de se deodanda vasta impeticiones ac omnimodos articulos itineris destrucciones et transgressiones de viridi vel venacione vendicionem boscorum infra forestas et extra et aliarum rerum quarumcumque ante dictum octauum diem Decembris infra dictum regnum nostrum Anglie et partes Wallie euenturis et euentis vnde punicio caderet in demandam debitam seu in finem et redempcionem aut in alias penas pecuniarias seu in foris facture bonorum et catallorum aut in prisonamenta seu amerciamenta communitatum villarum vel singularum personarum vel in oneracionem liberi tenementi eorum qui nunquam transgressi fuerunt vt heredum executorum vel terre tenencium escaetorum vicecomitum coronatorum et aliorum huiusmodi et omne id quod ad nos versus ipsos pertinet vel pertinere posset ex causis supradictis ac eciam omnimodas donaciones alienaciones et perquisiciones per ipsos de terris et tenementis de nobis vel progenitoribus nostris quondam regibus Anglie in capite tentis ac eciam donaciones alienaciones et perquisiciones ad manum mortuam factas et habitas absque licencia regia necnon omnimodos intrusiones et ingressus per ipsos in hereditatem suam in parte vel in toto post mortem antecessorum suorum absque debita prosecucione eiusdem extra manum regiam ante eundem octauum Decembris factos vna cum exitibus et proficuis inde medio tempore perceptis ac eciam perdonauimus eisdem priori et conuentui omnimodos fines adiudicatos amerciamenta exitus forsifactos releuia scutagia ac omnimoda debita compota prestita arreragia firmarum et compotorum nobis vicesimo primo die Martij anno regni nostri primo qualitercumque debita pertinencia necnon omnimodas acciones et demandas quas nos solus versus ipsos vel coniunctim cum alijs personis seu persona habemus seu habere potuerimus ac eciam vtlagare in ipsos promulgatas pro aliqua causarum predictarum Et insuper perdonauimus et relaxauimus eisdem priori et conuentui omnimodas penas ante eundem octauum diem Decembris forisfactas coram nobis seu concilio nostro cancellario thesaurario seu aliquo iudicum nostrorum pro aliqua causa et omnes alias penas tam nobis quam carissimo patri nostro defuncto pro aliqua causa ante eundem octauum diem Decembris forisfactas et ad opus nostrum leuandas ac omnimodas securitates pacis ante illum octauum diem Decembris similiter forisfactas Ita quod presens perdonacio nostra que ad premissa vel aliquod premissorum non cedat in dampnum preiudicium vel derogacionem alicuius alterius persone quam persone nostre dumtaxat In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium quintodecimo die Aprilis anno regni nostri quarto

Source (click image below to view full size)