Charter Document - 00370088
Charter Number: | 00370088 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Writ, Appointment |
Date: | 1365 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus dei gratia rex Anglie dominus Hibernie et Aquitanie dilectis et fidelibus suis Roberto de Thorp et Iohanni Knyvet salutem Sciatis quod constituimus vos iusticiarios nostros vna cum hiis quos vobis associatis ad assisam noue disseisine capiendam quam prior de Luffeld arramiauit coram vobis per breue nostrum versus Rogerum Dayrel de Lillyngston Dayrel de tenemento in Lillyngston Dayrel Et ideo vobis mandamus quod ad certos diem et locum quos ad hoc prouideritis assisam illam capiatis facturi inde quod de iusticia pertinet secundum legem et consuetudinem regni nostri Saluis nobis amerciamentis inde prouenientibus Mandauimus enim vicecomiti nostro Buk quod ad certos diem et locum quos ei scire faciemus assisam illam coram vobis venire faciat In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium xxiiij die Aprilis anno regni nostri tricesimo nono