Charter Document - 00370078
Charter Number: | 00370078 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1329 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Robertus prior de Bradewell Linc diocesis et eiusdem loci conuentus salutem in domino Noueritis nos relaxasse et quietum clamasse pro nobis et successoribus nostris priori et conuentui de Ludfeld et eorum successoribus totum ius et clamium quod habuimus seu quouis modo habere poterimus in ecclesiam de Thorneberg cum suis pertinenciis dicte dyocesis ita quod nec nos nec successores nostri nec aliquis alius nomine nostro de cetero aliquid in dicta ecclesia exigere seu vendicare poterimus nec poterit in futurum set inperpetuum sumus de cetero exclusi In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune vna cum sigillo predicti prioris presentibus sunt apensa Datum in capitulo nostro apud Bradewell anno domini M tricentessimo vicessimo nono in crastino Sancti Laurenti martiris